Hľadaný výraz: 2Mach 9,19-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
19 “ Optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices, rex et dux Antiochus. 20 Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens; 21 ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere. 22 Non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem, 23 respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in superiora loca duxit exercitum, ostendit, qui susciperet principatum; 24 ut, si quid contrarium accideret aut etiam quid difficile nuntiaretur, scientes hi, qui circa regionem erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.

1

mail   print   facebook   twitter